MEUTANG

MEUTANG
MEUTANG
nomen floris a Sinensibus maxime aestimati, quem inde Regem florum appellant. Rosâ nostrate maior, eius figuram imitatur, sed folia magis expandit; et odore cedens, pulchritudine superat: spinis caret, colorisque est magis albicantis, quasi ex purpureo et albo misti. Rubri tamen etiam nonnumquam flavique reperiuntur. Nascitur in virgulto, sambuco nostrati haud absimili. Colitur per totum illud Imperium in divitum viridariis, idque magnâ arte ac diligentiâ; in calidioribus quippe locis aestate, contra Solis ardores, umbraculô defenditur. Imprimis vero magna eius copia in provinc. Suchuen est, ad urbem Chungking: ut et in provinc. Xensia, ad Iengam urbem. Auctor Anonymus. Sinae et Europae c. 33.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”